4318. Quod facultates spirituum etiam malorum sint excellentiores Loquutus cum spiritibus, quia dictum quod insaniores sint hominibus, et usque dictum quod excellentiores facultates habeant spiritus quam homines; et dictum, quod magis insaniant quam homines, et magis dolosi et maligni esse possint, in ratione sicut spiritus ad hominem, et confirmatum per exempla, tum per id quod percipiant illico hominis cogitationem, et illico pervertant, quod excellentioris facultatis est, tum quod loquela eorum sit cogitativa hominum, tametsi maligna, et quod tales sint sicut fuerunt in cogitatione, et adhuc acutiores, sed quia homo regitur vinculis externis, nec patet cogitatio, non ita insanire potest, quare sunt insaniae ut ita dicatur excellentiores. 1749, 2 Julius.