Spiritual Experiences (Buss) n. 4309

Previous Number Next Number See English 

4309. De simulatione, seu qui aliter loquuntur quam cogitant Ostensum mihi est, quales apparent illi, qui aliter loquuntur ac cogitant, seu illi qui praedicarunt bona et vera fidei, et tamen non tales fuerunt, sic ut cogitarint alia, sublatus est quidam talis in altius, et circumrotatus, et tunc apparebant spicula circum circa, quae vergebant ad eum, ex quibus constabat quod talis, nam spicula apparent delapsa quoque in caput eorum, qui aliter loquuntur ac cogitant, proprie qui adblandiendo alicui ita loquuntur. 1749, 17 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church