4308. Cur poenae, et quod teneantur in corporeis Miratus sum quandoque, quod animae seu spiritus, puniantur, et quandoque graviter, cum tamen loquantur satis bene, cum tenentur in statu ultimo, nempe in quo vincula externa regunt, et cum tenentur in statu, in quo fuerunt cum praedicarunt et persuaserunt aliis, in quo statu cum tenentur, tunc sciunt et fatentur talia, quae doctrinalia sunt, etiam vera fidei, et usque puniuntur, sed causa est, quod interiora eorum non correspondent; cum in externis putant tunc quod probi sint, at vero utprimum externa illa, nempe vincula, et persuasiva loquelae et scientiae auferuntur, tunc statim interiora propalantur, quod contraria sint, quare tunc puniuntur; causam quoque datum est scire, quod nihil sit externum hoc, plerique spiritus in sphaeram subtiliorem se transferunt, ut sirenes ex arte, et alii quoque, quo cum veniunt interiora sunt quae operantur; nisi anima seu spiritus prius quam illuc venit emendetur, tunc ibi continuatur malum, et longiori tempore opus est, antequam emendetur; quare spiritibus qui vastantur, non permittitur ut in alteram eam sphaeram veniant, priusquam vastati sunt, vel per poenas emendati. In ea sphaera sunt plerique infernales. 1749, 17 Junius.