Spiritual Experiences (Buss) n. 4289

Previous Number Next Number See English 

4289. De providentia Domini in singularissimis Quidam erat, qui se confirmaverat in eo, quod nihil providentiae sit, sed omnia ab hominis cogitatione et prudentia, tum a fortuna, quam nesciebat quid esset, profluant, is inter spiritus subtiles malos, quia plus cogitationi indulsit, quam sermoni et conversationi; is hausit omnia quae percipiebat in altera vita, fine, ut sibimet consuleret, et sic ex se posset esse faustus, cum ex artificiis nefandis ita captis ageret contra bonos, in subtili natura, loquutus cum eo, dicebat, quod in suo coelo esset, cum ita, et quod non aliud coelum possit dari, et quod sibi id faciat, cui dictum quod hoc sit infernum, et quod tale faustum vertatur in dirum infernum, quod etiam ei ostensum; talis enim factus, sicut futurus, et se horrescebat, dicens, quod hoc non crediderit; dicta ei causa, quod se confirmaverit in principiis illis; a spiritibus bonis dicebatur, quod is pejor reliquis per influxum subtilem contra bonum et verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church