Spiritual Experiences (Buss) n. 4261

Previous Number Next Number See English 

4261. De fide sola Loquutus sum cum iis, qui solam fidem salvare crediderunt, erat tunc confessio eorum, quod salventur si credant, quod Dominus redemit eos, liberavit eos ab inferno, et sustulit omnia peccata, dicentes, quod ita consolentur aegrotos qui morituri, et ita doceant; addendo, quod quidam eorum cumprimis in mortis anxietate possint tunc esse in statu recipiendi hoc et pie sic cogitandi; sed dictum quod hoc sit in morbis et in anxietate, in qua talis operatio dari potest, sed si in vitam redeunt, similes sunt ut prius, tunc enim proprium hominis agere cessavit, sic remotus a suo voluntario, et in tali statu et similibus operatur Dominus; sed hoc non durat, ex anxietate tali, confessio et devotio concordat, sed recedit illico dum homo in vitam suam redit: sicut in altera vita in simili confessione teneri possunt, sed in simili, seu statu anxietatis, perientis timoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church