Spiritual Experiences (Buss) n. 4260

Previous Number Next Number See English 

4260. De coelo et gaudio coelesti, quod putaverint unicuique dari posse Erat spiritus apud me, qui dixit se putavisse, quod unusquisque posset habere gaudium coeleste, utcunque vixerit, si Domino beneplaceret, sed ei dicere datum, quod non possint, quia aliam vitam sibi acquisiverunt, quae non concordat cum vita coelesti, si daretur iis gaudium, quod destrueretur vita eorum, sic ut foret nulla, ita vix vivere possent; sed dixit, quod usque quidam mali in mundo possint suis temporibus etiam corporea et mundana rejicere, ideo putavit quod post vitam corporis obliviscerentur corporeorum et mundanorum, et sic venirent in vitam coelestem; sed dictum ei, quod haec non possit, prius quam destruatur vita quam sibi acquisivit, et quod quidam possint in certis statibus, ostensum est, quod etiam mali, sed cum hi status mutantur, redeunt ad vitam suam. 1749, 6 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church