4257. Quomodo spiritus agunt hominem O stensum mihi per vivam experientiam quomodo spiritus excitant cogitationes hominum, loquuntur sicut homo cogitat, seu sicut loquuntur homo cogitat, et quidem proximi quasi in somno, nescientes aliter quam quod homines sint, quae excitant et ita inter se loquuntur, homo cogitat, sunt in simili idea; sed spiritus sunt proximi seu subjecta, at in illos influunt remotiores, et quidem aliter, et sic porro.