4256. De angelorum loquela et cogitatione Angelorum loquela et cogitatio est ineffabilis, nihil aliud intendunt quam fines, proinde usus, qui ineffabili numero sunt, et ineffabiles series, quas homo comprehendere nequit, sunt respective ad ideas hominis in mundanis indefinitae, ex usibus, qui sunt fines, eorum loquela et cogitatio; in quibus tenentur a Domino, nam Regnum Domini est Regnum usuum et finium, inde omnia et singula existunt et subsistunt. Angeli qui regunt hominem, nihil aliud quam fines spectant, quos homo nescit, quare eos qui fines malos habent, odio habent proximum, adulteros, quia conjugia destruunt et amorem conjugialem, abhorrent, et sic porro. Haec percepta manifeste sunt, ab angelis apud me. 1749, 5 Maj.