4253. De instinctu spirituum, et eorum memoria, deque amore Spiritus non memoriam habent particularium, sed aliam interiorem, quae est imperceptibilis; habent quendam instinctum, qui talis est, quod cupiant, et aveant hoc aut illud secundum naturam suam et statum, cum cupiunt aut avent, tunc omnia excitantur convenientia et conformia e memoria hominis, talis est influxus eorum: inde constat, quod ex cupiditate omnis vita, etiam intellectualis, ita ab amore, nam hic, qualis est, excitat illa quae sunt intellectualia, quae conformiter exeunt; hoc a multa et annorum experientia; quia ii sunt qui cupiunt, non sciunt aliter quam quod illi sint qui cogitant, apud hominem, et apud me quod ii sint qui loquuti ex se de particularibus, nam omnia se conformant cupidini et amori, in quo ipsa vita. 1749, 4 Maj.