Spiritual Experiences (Buss) n. 4252

Previous Number Next Number See English 

4252. De Providentia et miraculis Perceptum est, et cum illis in altera vita loquutus, de illo, quod nusquam homo melior fieri possit, et accipere fidem, et confirmari in fide, si obtineat quae cupit, et si sciat quomodo se habet, sed omnia esse debent contra ejus cupiditates, et quasi contra ejus cogitationes, et usque credet, quod Dominus regat omnia et singula, nisi homo ita teneatur, et nisi sic credat, cum contraria ejus opinioni et cupiditati fiunt, nusquam accipere potest fidem, et confirmari in illa; si aliter, si vel minimum accideret postea, quod non convenit ejus cupiditati et opinioni, incipit dubitare et negare: hoc perceptum, et de illis loquutus cum illis in altera vita. 1749, 4 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church