Spiritual Experiences (Buss) n. 4243

Previous Number Next Number See English 

4243. Sunt societates, qui inter se amice vivunt, sic ut dici queant societates amicitiae, alios spiritus angelicos non ita amant, quare non est amor erga alios plus quam erga socios, illi cum venerunt supra me, ut primum aliquid legerem in illis quae scripta sunt in Genesi, tunc omnis jucunditas et vita inde mihi auferebatur, sic ut quod mihi relictum, vix erat vitale, sed triste quasi inanimatum, inde etiam spiritus non boni, ut et mali occasionem nacti plura ibi quasi deformabant, sic ut non solum jucundum nullum esset mihi, sed etiam deforme, ut displicerent prorsus sicut nihil momenti, nec [esset] cohaerens, ut paene contra illa fastidium ceperim; hoc cum appercepi, et manifeste quod omnis jucunditas surriperetur cum legerem, dabatur cum spiritibus angelicis illis loqui, quibus illa narravi, et quomodo se haberet, qui dicebant mihi, quod hoc iis non esset volupe quod ita apud me fiat, dicebant se nescire quod sim, ita quid apud hominem fit, sed ut primum jucundum quid appercipiunt, arripiant, et laetentur inter se; excusabant, erant boni, sed per loquelam cum iis, informatus sum, quod essent societates amicitiae satis sincerae inter se, sed non amarent alios prae se, sicut angeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church