Spiritual Experiences (Buss) n. 4242

Previous Number Next Number See English 

4242. De spiritibus angelicis, deque Verbo, et societatibus Spiritus angelici sunt variae indolis, in societates distinctissimi; illi sunt in media distantia inter angelos, et spiritus bonos; et in hos influunt angeli, et hi influunt in spiritus bonos; cum in societatibus suis seu inter se, non sciunt quicquam de homine, sed usque influunt in hominem diversimode, prorsus secundum amoris mutui essentiam apud eos; loquutus cum iis, de hoc; dixerunt quod non sciant quicquam de homine, sed iis dixi quod influxum eorum sensibiliter percepi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church