4233. De societate civili in altera vita Sunt plures societates quae sunt societates civiles, ita appellandae, quia unicuique civilitatem praestant, non ita ex corde sed ex ore, sed usque nihil mali et falsi in corde gerentes, ut quod dicant hospiti, quod gratus sit et acceptus ejus adventus; tum quod habeant quid negotii, cum velint ut discedant, et similia, sed usque non mentiuntur ex fine fallendi, aut malum faciendi, sed ita soliti dicere, ex vita in corpore, ut possint obtinere, ii sunt boni spiritus, loquutus cum iis de eo, et dicere datum, quod perinde sit, ita dicere, cum nihil mali inest, angeli nec percipiunt nisi quam intentionem, finem, seu voluntatem, non sciunt verba eorum, quare cum intentio, finis, voluntas, quibus est vita, bona, tunc verba cadant utcunque cadunt, modo pro iis qui conscientiam habent ut nihil loquendum nisi quod cogitat.