Spiritual Experiences (Buss) n. 4232

Previous Number Next Number See English 

4232. De mutatione quoad societates Observatum quod spiritus, magis adhuc angelus societates mutet secundum status sui mutationes, quod fit continue; sed a Domino in alias et alias societates transmittatur, ex beneplacito Domini; quandoque observavi manifeste, quod translatus in alias societates, et tunc quod recesserim ab illis cum quibus prius fui, et accesserim ad alias, apparuit sicut transmigratio, seu remotio deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, sursum, loquutus tunc cum spiritibus cum quibus prius, remotioribus, quod et conquesti, et dein cum illis ad quos accessi, ita per societates ordine usque ad illam, ad quam beneplacuit Domino; quod mihi contigit saepe, est quasi peregrinatio quaedam. Perveni hodie ad societatem civilem quandam. 1749, 23 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church