Spiritual Experiences (Buss) n. 4214

Previous Number Next Number See English 

4214. Repraesentatio apud spiritus, et de via lata et stricta [Matth. VII: 14] Omnia possunt repraesentari coram spiritibus, sicut forent non picta, sed visa prorsus sicut in mundo, ut horti, luci, palatia, et pluvia, haec ita apparent sicut forent, sed sunt repraesentationes, apparentes, nempe non reales, nihil non ita repraesentari possunt; hominum quoque formae: et perplura, sed sunt repraesentativa ficta, sicut optice apparentia picta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church