4213. De influxu vitae malorum, et bonorum Cum mali spiritus influunt suis ideis, etiam loquendo vel non loquendo, tunc faciunt ea quasi viva, sed non sunt viva sed mortua, apparent viva, sed sunt sicut lurida, in quibus non vita; hoc vivum seu hoc luridum in se est mortuum et est tenebrosum; eorum vita principiorum talis quoque est, apparet sicut lux, sed est lux hyemalis; aliter vita bonorum. 1749, 14 April.