4205. De malorum odio contra Dominum Qui in mundo non odium habuerunt contra Dominum, sed in amore sui et mundi, hoc est, in odio contra proximum vixerunt, et ne quidem cogitarunt de Domino, in altera vita internecinum odium habent contra Dominum; causa quoque est, quod animadvertant ibi quod coelum sit Domini, et Regnum sit Domini; et quia tales [quod] non possint admitti in coelum, et quod se praecipitent in poenas et cruciatus, hoc tribuunt Domino, nam putarunt, qualescunque essent, [quod] usque admitti in coelum possent, etiamsi tales, ut si potuissent ibi venire, destruerent illico omnem societatem, et omnem ordinem, et omnes sibi subjicere cuperent, et quia in coelum non admitti possunt, et ii sibimet poenas adsciscunt, concipiunt tale odium contra Dominum. 1749, 10 April.