4204. De iis qui cogitant ortum omnium esse, ita Deum non aeternum De iis prius dictum, quod in fine universi sint, qui ita cogitarunt [3476-84] : et observatum quod quoties idea de hoc redit, spiritus mali sufflant, et spiritus boni anguntur, qui in temporis idea sunt, nam non possunt aliter qui in temporis idea sunt, quin cogitent per tempus, quod aeternum sit nihil nisi tempus, cum tamen apud Dominum omnia et singula aeternum sunt, et quod idea temporis cum idea aeterni non concordare possit: anxii facti spiritus et gravati idea illa, sic originem etiam Domini volvendo, quia in temporis idea; ut primum a temporis idea elevantur, perit anxietas et cogitatio talis, inde constat quantum temporis insit ideis; dictum denique et insinuatum ideis, ut cogitent, unde origo omnium, seu unde origo naturae, num natura fuit ante creatum mundum, et sic num natura aeterna, sive Deus esset aeternus sive natura, si natura, unde ejus origo? quod infimum est non origo potest esse superioris, existet et subsistet ab interiori seu superiori, quod inferius est nihil alioquin foret, omnium causa erit, causa prior causato, omnis causae finis erit, finis erit prior causa, inde ab Ipso fine, primo et ultimo, quod est aeternum, hoc est a Deo seu a Domino: hac idea impressa, quod sive natura esset aeterna, et origo, aut absque origine, sive Dominus, quiescere 291 coepit anxietas. 1749, 9 April.