4202. De sphaeris Quales sphaerae spirituum sunt, oriundae ex dissensu, seu consensu, tum ex persuasionibus aliis, manifeste percipitur, influit commune dissentiens, vel consentiens, vel persuadens, et omnia particularia tunc sistunt se ut confirmantia, ut nequaquam aliter sciatur, quam quod ita se habeat: quo fortior dissentiens sphaera, eo fortior persuasio, adeo ut saepius nusquam aliter sentire potuerim, quam quod falsum esset verum, et malum esset bonum, talis vis persuadendi communis in sphaera, et talis est in omnibus particularibus, sic confirmantibus, nam commune est in singulis, seu singula trahunt suam naturam eandem a communi. Cum tales sphaerae, ostensae mihi per colores crassae quasi fasciae, seu tigna, colore ut plurimum obscure coeruleo, tum flavescente, ex quibus constat, quanta densitas sphaera, quae prius dissipanda, et circumcirca aliquid luminosum flavum, significans sphaeram boni vel veri, quae nondum per sphaeram persuasionum penetrare potest, ex talibus fasciis aut tignis, animadverti potest, quanta sphaera, et cum diminuuntur, et evanescunt, quod diminuatur falsitas. 1749, 9 April.