4201. De Providentia Domini Audivi et percepi spiritus inter se loquentes de Providentia Domini, in singularissimis, sed quae loquuti, non describi possunt, nam loquela eorum simul est repraesentativa, quae talia involvit, ut non possint describi, sunt plura in una idea, juncta repraesentativis, quam ut multis paginis possit describi, et usque erunt quae non possint: perceptum tunc quod Domini Providentia sit in singularissimis, sed non secundum talem seriem qualem homo capit, et sibi proponit, ex causa, quia omnia et singula suo ordine disponuntur, et praevidentur et providentur quae ventura sunt, quae non contingunt sicut homo putat. 1749, 6 April.