Spiritual Experiences (Buss) n. 4184

Previous Number Next Number See English 

4184. De Verbo Domini ex loquela angelica Loquela angelica talis est, ut vivant singula quae cogitant et loquuntur, in singulis accipiunt perceptionem vitae a Domino, imo illa quae sunt vitae sistunt sibi ad vivum, sicut cum de aliqua affectione, voluntatis vel affectione intellectus, habent illam sicut vivam, cum illis quae inibi sunt, cum omni ejus anima et corpore, quae innumerabilia sunt et ineffabilia, quarum communissima solum idea est et ea mortua, quia materialis et clausa apud hominem, sicut dum affectio describitur, innumera possunt cogitari et scribi de ea, illa simul sunt apud angelos, et quidem interiora ex quibus componitur ordine et serie, sicut corporis forma, seu quod corporis simul noscitur ex omni forma et structura interiore fibrarum, vasorum et musculorum, cum suis seriebus et nexibus, et inde forma; quae expressibilia sun; nam haec apud angelos viva sunt, talis est eorum cogitatio et loquela;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church