4183. De homine ante diluvium Supra caput ad aliquam altitudinem fuerunt plures, qui influebant in cogitationes meas, et eas quasi vinctas tenebant, et sic in obscuro, satis valide incumbentes, spiritus apud me, similiter quasi vincti ab iis tenebantur, ut parum cogitare possent, nisi quod ab iis influebat, et hoc usque ad indignationem; mihi dictum, quod illi essent, qui vixerunt proxime ante diluvium, ex quibus Nephilim, de quibus in Verbo, nam quod vixerint, qui a Nephilim, qui ante diluvium, constat ibi; compertum quod apud hos persuasivum satis forte erat, ex influxu tali, sed non tantum, quantum apud eos, qui perierunt. 1749, 26 Martius.