4181. De domiciliis Narrabant mihi noti, matres meae, quod domicilia haberent munda, ubi essent, quae mihi ostendi non potuerunt, ne spiritus alii ideam eorum caperent, dicebant illa iis dari, et mutari, et ibi continue in officiis esse; describere volebant, sed non potuerunt ex causa de qua, solum quod talia essent, et iis darentur continue, et ibi delectari. 1749, 26 Martius.