Spiritual Experiences (Buss) n. 4180

Previous Number Next Number See English 

4180. De profectione spirituum Cum spiritus transeunt a societate per societates, ad suam, e qua distant, tunc videntur sibi proficisci, et venire in alia et alia loca, hoc nunc quoque perceptum a me, in provinciis lumborum, pedum, plantae, ubi loquuti, quod ibi ita, ibi morari nequeant, et sic pergunt, seu pergere sibi videntur, quasi proficisci, cum solum sunt mutationes societatis. 1749, 26 Mart.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church