Spiritual Experiences (Buss) n. 4167

Previous Number Next Number See English 

4167. De spirituum natura Quia spiritibus non permittitur uti memoria particularium, sunt memoriae interiores, quae nec memoriae dici possunt, sed facultates memoriae particularium, qualis homo, si non ex memoria particularium cogitat, homo multoties ita cogitat, sed nescit, tametsi memoria particularium est planum ex quo, sed usque facultas est inde cogitandi, tales sunt spiritus, ita excellentiores homine; apud hominem sunt, ut ex ejus memoria cogitent, quia facultates et potentiae sunt, et tunc non sciunt aliter ac sint homo, et quod particularia hominis sint eorum, hoc perplurimis experientiis mihi constat, loquutus cum iis quod ita sit, indignantur, et putant esse eorum omnia particularia quae loquuntur, sed cum demonstratum, ut quoque per id quod lingua mea loquantur, et sciant omnes linguas, quas ego, et quas non scio nec ii sciunt, tunc convicti conticuerunt. Hominis memoria est eorum ultimum planum; convicti etiam ex eo, quod dictum, si essent apud insanos, etiam insanirent: apud intelligentes intelligentes essent, et putarent usque omnia esse sua; verbo est vita principiorum apud eos, et secundum eam vitam ratiocinantur, quae vita cum influit in memoriam hominis, excitat similia, hoc multis mihi constitit, vita cupiditatum eorum excitat cupiditates; apparent vitae sicut instinctus. 1749, 11 Mart.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church