Spiritual Experiences (Buss) n. 4166

Previous Number Next Number See English 

4166. Quod spiritus excellentiores facultates habeant Quales ideae spirituum, respective ad humanas, constare potest, quod ii sint in cogitatione, homo potest cogitare momento, quod non eloqui aut scribere possit per horas, in illa cogitatione sunt spiritus, non in obscura, ut homo, sed in distincta, visa sicut quis cum vidit in pictura omnia sibi simul repraesentata, nam adjunctae sunt repraesentationes spirituales, quae non describi possunt, verbo una idea obscura a spiritibus per multas visibiliter repraesentatas et intellectas sistitur. Angelici spiritus respective adhuc plura, seu sicut homo ad spiritus, ita spiritus ad spiritus angelicos, et sic spiritus angelici ad angelos. 1749, 10 Mart.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church