2486. Quod actualia et propria mala hominis sunt, quae eum in altera vita cruciant
Unusquisque homo, nascitur in omne malum, sic ut inclinet ad malum quodcunque ex malo haereditatis successive acquisito a parentibus usque a primis, sed hoc malum quidem damnat unumquemque ad infernum, et in aeternum, sed ex misericordia Domini, liberantur ab inferno, quia non est malum eorum proprium, sicut infantes, qui ad aetatem juvenilem non pervenerunt; sed qui postea, cum adolevit quoque facultas cogitandi, judicandique, malum faciunt, ii ex oceano isto malorum, qui connascitur iis, depromunt malum, et id per exercitia sibi faciunt, et acquirunt, ita formant indolem suam naturalem secundum mala acquisita ex haereditariis, et simul ex adjectis propriis, haec mala sunt quae in altera vita cruciant eos. 1748, 2 Julius.