2485. Quod spiritus mali pejores sint brutis
Loquutus sum cum quibusdam circum {1} me in altera vita, qui reflectebant super statum spirituum, imprimis malorum, et perceptum idea spirituali admodum manifeste, quod spiritus mali sint sicut bruta animalia, assimilata crabronibus et apibus, dum {2} ex indole sua naturali nihil nisi malum cogitent et agant, et quod pejores brutis in eo, quod ex facultate ratiocinandi agant, qua abutuntur ad malum cogitandum et faciendum, pejus ideo ac bruti, et quod ex facultate ista agant contra spiritualia et coelestia, seu illa quae fidei sunt, quod bruta animalia, quia tali facultate destituta, non possunt. 1748, 2 Julius {3}. @1 J.F.I. Tafel circa$ @2 ms. qui dum$ @3 ms. 7 Juius$