193. De permissione spiritibus malis data, ac de eorum restrictione vel inhibitione; quod sint minus nihilo
Observatum est, per multam ac diutinam experientiam, quod spiritus mali jam multum jam parum agere seu exercere suam malitiam potuerint, causa hodie clarius mihi detecta est quam prius, nempe, quod quantum iis per angelos a Deo Messia remittitur, seu relaxatur vinculum, in tantum male agunt, in quantum autem ab angelis agitur, in tantum quasi constringitur vinculum, hoc est aufertur potentia agendi, sic ut tandem nihil agere queant, et ne quidem sciant, quid acturi, sicut libratio quaedam est praecisa et exacta, sicut in bilance, eorum remissionis et constrictionis, secundum statum licentiae, in quem Deus Messias, velit ut homo emittatur, talis est exacta libratio, ut non describi queat, ob indefinitas {1} varietates.--Similiter dum iis permittitur loqui, in statu remissionis vinculi, dira et foeda loquuntur, at vero in statu constrictionis seu quasi attractionis dicti vinculi, seu licentiae, loquuntur ex se, aut ab aliis, quando ab aliis, quod etiam est indefinitae varietatis, tunc loquuntur ea, quae non volunt, sic vera contra indolem, vel etiam nesciunt plane quid loquuntur. 1747, die 2 Sept. st. v. Ex his sequitur, quod prorsus nihili sint, seu minus nihilo. @1 ms. indifinitas$