Spiritual Experiences (Buss) n. 192

Previous Number Next Number See English 

192. De speciebus repraesentationum Spirituum

Quando sensus corporei abducuntur ab internis, ut interna operentur et sistantur, quod in perpaucis hodie datur, tunc imaginationum aliae species, quam familiaris, quasi aperiuntur, una species est, quod spirituum operationes liceat non ita per visum quendam internum, sed per sensum visui obscuro associatum, percipere et animadvertere, similiter etiam eorum praesentiam variam, atque accessum et discessum, praeter alia; in hac specie imaginationis, quam ex misericordi venia Dei Messiae, consequutus, nunc per tres fere annos, percepi ac animadverti tam multa, quae spirituum in specie operationes concernunt, ut nusquam ea possint, nisi per volumina, describi, id tamen memoratu dignum referre velim, quod spiritus mali per phantasiae hujus speciem inimicitias continuo inter se excitare cupiant, et dum permittitur, socios in varias species animalium per solam phantasiam {1} repraesentent, ut in serpentes varii generis--socii {2} eorum sic repraesentati nec possunt se ab ea phantasia liberare, antequam iis permissio ista aufertur--ita {3} in varias animalium species per repraesentationem solam, quae etiam causa est quod fabulentur de diabolo, aliisque in veterum fabulis, quod in tot animalium formas transformati sint, et quod sic etiam in Verbo Dei Messiae repraesententur, sicut per serpentes, dracones, lupos, etc., et quidem secundum cupiditates et status cupiditatum, in quibus sunt; quod alteram speciem imaginationis attinet, quae in iis sistuntur, quibus datum est separare externa ab internis, sunt repraesentationes tam vivae, clausis oculis, vel {4} in ipsa vigilia, sicut in lucidis somniis, et quandoque sicut in media luce, imo tunc sisti solet Lux quasi matutina cum igne flammeo, inque ea et absque ea, objecta varia, ut homines, aliaque, sicut in media luce, ac interea ut plurimum colloquutio {5} cum spiritibus, ea repraesentantibus. Tertia species imaginatio est viva sicut in media vigilia, conjuncta cum omni sensatione, ita ut nihil plane differat, sed in me ea species tunc exstitit, quando interior homo ab externo tamdiu separatus est. Alius etiam datur status imaginationis activae seu vivae, quae in specie vocanda visio prophetarum, quando objecta spiritualia singula repraesentantur per talia, quae continentur in litera seu sensu literali prophetarum. Subtiliores ac puriores repraesentationes quoque mihi concessum est percipere, sed mihi in hoc statu imperceptibiliores, usque in eo objecta erant quodammodo perceptibilia mihi, non autem spiritibus. (m)Quod antiqui, cumprimis antiquae Ecclesiae filii in eo statu fuerint, et sic perceperint spirituum et angelorum varias repraesentationes, a permultis concludi, ac pro certo sciri potest, sed [hic status non amplius] {6} existit ob plures causas.(n) @1 ms. phantisiam$ @2 ms. generis, socii$ @3 ms. aufertur, ita$ @4 forte deletum in ms.$ @5 ms. colluquutio$ @6 sic J.F.I. Tafel, ubi pars paginae aliqua verba continens abscissa est$

Conjugationes{1} -- I seu

In I seu {2} tam in activo quam in passivo dominatur in prima syllaba seu , punctum --tum in activo, . -- Passivum est In II, seu , dominatur absque puncto --tum ( ) in activo, et um in passivo, absque ( .): passivum {3} est In III, , dominatur in utrisque syllabis et , punctum. --In passivo dominatur, ut . In IV, seu , dominatur , cum punctis in utraque syllaba --vocatur conjugatio reciproca, est enim visitare seipsum.

Conjugatio II seu In I ma seu , absorbetur ( ), et tunc habet punctum --in pass. seu {4}, retinetur ( ), et in est punctum --etiam in ( ). In II da seu absorptum {5} est ( ), et habet punctum --in passivo est ( ) absorptum, et ibi ubivis ( ), ut cum puncto. In III tia seu , conservatur , sed cum puncto in . --In passivo similiter, cum sub , ut . In IV seu {6}: ut supra, ubivis cum ( ) Conjugatio III seu In I seu , in activo similiter ac {7}, absorbetur( ) sicut, ( ) [supra]. --In passivo pro ( ) substituitur , ut , et retinetur vel ubivis. In II seu , est ubivis , cum adjecto ( ) {8}. In III seu retinetur ubivis ( ) cum puncto in --in passivo sub {9} est , ut , retinetur et punctum in Conjugatio IV seu In I seu , est sicut in , praeter in futuro, ubi . --In passivo est punctum in n In II seu , dominatur , {10} absque puncto in --in passivo cum ut in , vel {11} . In III seu , dominatur punctum in , ut in . --In passivo sub

Conjugatio V seu

I seu {12}: in activo et passivo sicut . II seu , ibi non apparet ut in prioribus. III seu {13}, dignoscitur per punctum in et in --similiter passivum per punctum in et , tum per , ut IV seu , ut alibi. Conjugatio VI, seu {14} In I ma seu {15}, dominatur , ut in {16} --non autem in passivo seu ; ibi est punctum in . In II da seu , ut vulgo sed absque et absque puncto in . --In passivo , regnat per totum. In III tia seu , regnat et duplex --similiter in passivo. In IV seu , ut vulgo, cum praeposito ante . Conjugatio VII ma {17} vel In I ma seu , regnat , ut . In passivo etiam regnat cum puncto in . In II seu , regnat ( ) -- In passivo vertitur ( ) in ( ), ut . In III seu , regnat {18} duplex , et --similiter in passivo. In IV seu , ut vulgo. @1 vide praefationem hujus voluminis sub capite "Numbers 149 to 205" @2 sic J.F.I. Tafel; ms. $ @3 ms. ( ) passivum$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. $ @5 ms. absorbtum$ @6 sic J.F.I. Tafel; ms. $ @7 sic J.F.I. Tafel; ms. $ @8 ms. ( )$ @9 ms. . $ @10 ms. ,$ @11 ms. seu$ @12 ms.$ @13 sic A.W. Acton. The Spirituat Diary, p. 470; ms. $ @14 ms. $ @15 ms. $ @16 ms.$ @17 ms. VI ma$ @18 ms. regnat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church