Spiritual Experiences (Buss) n. 186

Previous Number Next Number See English 

186. Num angeli sciant quid in mundo nunc peragitur, non possum affirmare, nam quod {1} per spiritus ad angelos venit, hoc ita mutatur, ut ne quidem simile existat, ne scilicet in gaudiis suis coelestibus turbentur, nam omnium rerum correspondentia datur, quae flecti potest in jucunditates per correspondentias varias, Deo Messia ita omnia et singula dirigente; imo ex maxime confusis et perturbatis imaginationibus hominis {2} in parte et plurium simul distinctissimae repraesentationes jucundae possunt quasi extrahi; quod ab experientia quoque confirmari potest, dum enim mens jucundis inhaeret, in communi, tunc omne objectum, in jucunditatis istius speciem, vertitur. 1747, die 28 Aug. st. v. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ @2 in ms. hominum in hominis emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church