Spiritual Experiences (Buss) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. Quomodo abstrahitur homo a consortio angelorum

Aliquoties in cogitationes decidi de rebus mundanis, et earum curis, ac toties relapsus sum a consortio spirituum, causam appercepi, quod tunc intimiora correspondentias separarentur, et modo mens externis absque correspondentia inhaereret; quae causa est, quod antiquae Ecclesiae filii cum angelis per vitam suam loquuti sunt, et continuum habuerint consortium, quia in externis repraesentabantur iis interna correspondentia, at vero dum homo solum externis indulget, tunc ab angelorum consortio manifesto amovetur, ac {1} regitur a spiritibus, et hi ab angelis, et sic homo a Deo Messia, et quidem in omnibus et singularissimis, sed permittendo, et sic custodiuntur {2} a malis spiritibus, unoquolibet momento. @1 ms. amovetur; ac$ @2 ms. custudiuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church