1719. Propterea caveant sibi homines ab iis opinionibus, quas quidam vulgant, ac imprimunt, quod spiritus sint prorsus absque sensu, seu quod essentiae spirituales careant omni affectione tali, qua dum in corporibus suis vixerunt; contrarium novi, ac mille et mille experientiae documentis mihi ad ipsum sensum demonstratum est {1}, quod asseverare et contestari possum, sique non credere velint, ex causa suarum suppositionum et opinionum de essentiis spiritualibus, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi quae hic in mundo sic non credunt, ipsa experientia faciet eos credere! talis {2} fidei de spiritibus, homines nusquam fuerunt in antiquis temporibus, sed hodie, cum ex suo cerebroso ratiocinio volunt explorare, non a Verbo Domini, quid spiritus, quos omnibus sensualibus privant per suas definitiones, et suppositiones, tunc omnia talia derogant interioribus ac intimioribus suis, cum tamen ea sunt, quae se in externis exserunt, et ea sunt quae sentiunt, tametsi appareant in externis, non aliter ac quod credant {a} oculum videre, aurem audire, et tamen scire possunt, quod oculus modo sit organum, quod transmittit visibilia, et interiores mentes sint, quae vident, et audiunt, sensoria prorsus mortua sunt, absque interioribus, ut ex pluribus constat. Exinde nunc constare potest, quod sensus sint in spiritibus, seu spiritualibus essentiis hominis, proinde quod vivant in animabus post mortem, et quamdiu homo non in veritate fidei est, ex phantasiis constat, quae id {b} efficiunt. @1 ms. demonstrata sunt$ @2 ms. credere; talis$ @a hic intellexerim tametsi appareant in externis tali modo ut [homines] credant$ @b h.e. talem fidem de spiritibus [vide mox supra, 1719]$