Spiritual Experiences (Buss) n. 1718

Previous Number Next Number See English 

1718. Nec quisquam id mirari poterit, qui aliquo judicio pollet, nam absque sensu non datur vita, neque corporea, neque spiritualis, omnis sensus se refert ad tactum, etiam sensus intimiores ac intimi, sicut cuivis notum esse potest, etiam ex sensu visus et auditus; cum itaque non dari potest vita aasque sensu, sequitur, quod iis {1} qui se corporeos putant, seu in phantasiis corporeis sunt, et quamdiu in iis sunt, sicut animae multorum recens post vitam {2} corporis, inde effectus seu sensus quoque [sit] qualis corporeorum, nam putant se prorsus in corpore suo vivere, nec ea phantasia iis auferri potuit, nisi per demonstrationes vivas, de quibus passim. @1 ms. ii$ @2 in ms. supra vitam deletum, mortem similiter deletum et vitam leviter restitutum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church