1710. At nunc [dixi], quod vita Domini influat in omnes, qui in universo, nam constituunt corpus maximum, ac Coelum, cum coelo spirituum, Ipsius Corpus, quod ex Ipso vivit, sicut homo a sua anima, h.e. a Domino, per animam, quare omnia membra, et partes membrorum non possunt non ab Ipso vivere, sicut in homine, membra, et partes membrorum unice a sua anima; et sicut formae membrorum, et formae partium sunt, ita vivunt, functiones suas obeunt, proinde diversas in universo corpore, sic tamen, ut ad usus et fines ducantur, sicut singula in corpore, nam est consensus omnium ad usus, et ad unum finem, qui est Dominus; inde vita in omnes, et singulos, ab uno mediate in alterum, per societatum formas [influit].