Spiritual Experiences (Buss) n. 1709

Previous Number Next Number See English 

1709. Cumque cogitarem, quomodo etiam vita malorum a Domino infundatur iis, dixi quandoque, quod quia organa sint, ita se vita ista habet secundum formas, quod ad captum, iis repraesentatum per lumen solis, quod tametsi candidum sit, et unicum, usque sicut per formas percurrit, seu in iis influit, ita variatur, inde colores, tepores, et similia, ad quae nihil respondere potuerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church