1707. Exinde constare potest, quod quicquid spiritus sibi appareant, id habeant ex determinatione idearum in semet, et a reflexione super ea, quae loquuntur, et quod absque determinatione et reflexione spiritus, et homo sibi nihil appareat. 1748, 26 Martius.