Spiritual Experiences (Buss) n. 1706

Previous Number Next Number See English 

1706. De statu interminato spirituum

Eram in statu interminato, cum spiritibus circum me, qui status talis, ut nihil prorsus reflectere possint super se, sed sint quasi nihil in universo, sic spiritus'' secundum quorundam ideam; quod me attinet, vix scire potui an essem in corpore, vel extra corpus, nam de corpore nihil appercepi, quia non super id reflectere dabatur, ita perceptus mihi quasi absque corpore, nam ideae determinabantur in universum, et sic quasi dissipabantur, absque determinatione in me; determinatio in se facit, ut videantur sibi esse tales, quales putant; verbo status erat alius quam status ordinarius; nec quicquam quam loquela, nam usque loquuti sunt, et loquutus sum, sed sermo se habuit, sicut exiret non a quodam homine, sed sicut vox in universo, apparuit nihil nisi coeruleum coeleste cum stellulis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church