Spiritual Experiences (Buss) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. De Punitione superbiae, h.e, fiduciae sui

Ab experientia viva etiam discere per misericordiam Dei Messiae, mihi datum est, quomodo fiducia sui per dolorem dejectionis castigaretur, erat dolor interior, planctus cum planctu, fere cum desperatione omnis salutis, sed observatum usque, quod semper in mediis doloribus et planctibus spes salutis continenter adesset, quae levaret dolorem alioquin etiam deprimitur fastus per submissionem quasi spontaneam, quod non nisi humilia desideret, quod tamen est donum Dei Messiae. 1747, d. 24 Aug. st. v. Comitabatur etiam continua miseratio, sensibiliter tunc percepi, quod malus spiritus affligeret; et quod Deus Messias per spem salutis jugiter aspiraret.

De vita hominis post mortem

Post vitam corporis manet vita qualis formata est in vita corporis, sed recedunt scientiae, et similia, quae fuerunt modo instrumentalia formationis hominis; ipsa indoles est quae manet, quae est essentia vitae.{1} @1 paragraphus haec cum titulo deleta esse videtur in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church