169. De Summo Deo et creatore universi eorum qui non agnoscunt Deum Messiam pro Mediatore
Cum spiritibus loquutus sum, num agnoscere possunt Supremum Jehovam Salvatoris nostri Parentem pro supremo Creatore, qui Deum Messiam non agnoscunt, et qui cupiditatibus auferuntur in perversum ordinem; et tunc subiit satis vive, quod nullum alium pro creatore universi agnoscere possent, quam aliquem Deum prorsus naturalem, qui se jactat pro supremo, sic aliquem genium magna loquentem; quod tales genii sint, ab experientia viva novi, nam se creatores universi putabant et jactabant, et sic multos decipiebant, sed eorum jactabunda verba, prolixum est describere, et plura, quae ab iis patrata sunt, hoc solum, quod postquam fere crediderim, quod essent tam magni, pedibus meis postea substrati sunt, et mecum tot vana loquuti sunt, ut ne quidem risum tenere potuissem. Tales itaque sunt dii, quos adorant ii qui cupiditatibus abducti inversum vivunt ordinem, et facti qui tunc naturam agnoscunt pro omnium rerum creatore, nam iis impossibile est, prae caligine eorum intellectus et crassitie ingenii, ultra naturam penetrare; haec in praesentia spirituum. 1747, 24 Aug. (m)Ea jam causa est, quod gentiles tot deos agnoverint et adoraverint, qui omnes naturalia significabant, et dejectissimi idola, alii {1} autem homines diversos olim in vita; etc. etc.(n) @1 ms. idola alii$