1692. Qui durae matris provinciam constituunt, fuerunt ii in vita corporis, qui nihil quidem cogitarunt de spiritualibus ac coelestibus, nec de iis loquuti sunt, sed usque tales fuerunt, ut nihil aliud putaverint esse, quam naturale, sic ut putaverint spirituale et coeleste esse naturale, nec aliam ideam, ob crassitudinem eorum interiorum, potuerunt habere; sed tamen id nec confessi, sique adacti fuissent ad confitendum, quam ideam habuissent de spiritualibus et de coelestibus, non aliter potuissent dicere, quam quod naturale quoddam esset, interius non iverunt; usque tamen sicut alii frequentant cultus Divinos, orant, et cantant, ii sunt qui provinciam durae matris constituunt, suntque non inter spiritus, sed inter genios; quare etiam ad pulsum cordis motus eorum [se referunt] {1}. @1 ms. ad pulsum cordis motus eorum$