Spiritual Experiences (Buss) n. 1691

Previous Number Next Number See English 

1691. Cum quaesivi quinam essent, non loqui volebant, dicebatur quod non libenter loquantur, cumque acti ad loquendum, tunc nolebant, dicentes, quod sic detegerentur quales essent: percepi, quod tales sint, qui constituunt provinciam durae matris, quae est integumentum commune, aut potius substratum eorum in cerebro, quae sunt spiritualia et coelestia, tametsi enim dura mater superextensa est, et sic apparet supra, usque non supersternitur, sed substernitur iis, nam exteriora cerebrorum tenet, cum spiritualia et coelestia, interiora.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church