1678. Quaesivi eos, annon viderent per meos oculos, quae objecta erant, respondebant quod non viderent {1}, cumque iterum dicebam, ut verum dicerent, respondebant, se non velle videre ea, quia materialia sunt, quodque {2} suum visum ab iis forte retrahant, ne videant, quod nesciebant. @1 ms. viderem$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quoque$