Spiritual Experiences (Buss) n. 1677

Previous Number Next Number See English 

1677. Mirati {1} sunt spiritus isti, cum dixerim, haec scribi, et sic vulgari posse per orbem, sic ut notum possit fieri ex sola scriptura multis millibus, dicebant, quod talis ars non concessa sit, putantes, quod magia foret, sed cum dicerem iis, quod talis ars in nostra tellure sit, unicuique nota, et sic licita, quodque necessaria, quia nullus in hac tellure, quantum scio, est, cum quo spiritus loquuntur, sicut in aliis telluribus, sic quod eo modo emendari nequeant, quodque ii in hac tellure, quidem sciant ex revelatis quod coelum sit, quod spiritus et angeli sint, quod vita post mortem sit, sed usque paucissimi id credant, quia cum iis in altera vita non loquuntur, tunc contenti sunt, et 0 persuasi quod his in hac tellure id necessarium sit, non autem illis in suamet tellure, quia instruuntur variis modis ab angelis; haec ab [signo] 0 sunt eorum verba, ab ore eorum seu ex cogitatione eorum scripta. @1 ms. Miriti$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church