Spiritual Experiences (Buss) n. 161

Previous Number Next Number See English 

161. Praeterea edoctus sum, quod spiritus, genii, angeli sint inter se prorsus separati, secundum genera et species, quae innumerabiles sunt, et quod simul sint, et sua felicitate et jucunditate, quae diversissima est, fruantur, et quidem per repraesentationes, inde ad homines transmittuntur secundum omnem voluntatem ac permissionem Dei Messiae, ut iis convenientem operam praestent. Inde in Verbo Dei Messiae aliquoties mentio fit locorum, quae sancta fuerunt, angeli boni in locis delitiosis, lacunis {1}, amaenis pratis, etiam ubi sunt aquae limpidae et fluentes, at vero mali spiritus in stagnis et locis inamaenis. @1 ms. lucanis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church