Spiritual Experiences (Buss) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. Cum postea quaererem, num aliqui aut plures essent, tunc appercipiebam ex loquela et responso eorum, quod perplures essent, sed ulterius sciscitando percepi, quod apud hominem, qui separat sensum internum ab externo {1}, perplures adsint, qui id agunt, at vero penes hominem, qui solum ducitur a sensibus corporis, et apud quem cogitatio vertitur ad quodlibet objectum, nec haeret diu in uno objectu, visu interno, perpauci sint, et sic quod communi quadam spirituum vita utplurimum ducantur, cum tamen nihilominus spiritus adsint, quia quilibet homo a Deo Messia ducitur ad finem ultimum. @1 ms. interno; J.F.I. Tafel: "pro interno legerim externo"; cf. indicem ad Spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church