Spiritual Experiences (Buss) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. Quod idea intellectualis {1}, a permultis ideis existat et consistat

158 permultis eorum, qui sunt angeli intellectuales, etiam existere, et quidem successive, et sic consistere, hodie per experientiam vivam, per Misericordiam Dei Messiae, licuit percipere; sic ut sit forma consentientium, dum veritas influit, et forma dissentientium, cum aliqua confusio oritur, intermediae differentiae a consensu ad dissensum sunt indefinitae, hae formae a Solo Deo Messia disponuntur, prorsus secundum eum statum, in quem homo venit, quare ne quidem minimum aut hilum cogitationis humanae de veris et bonis fidei ab homine influit, quum autem remittitur aliquantisper homini aliquid ex iis, quae sunt memoriae ejus, influere, tunc id perturbat et confundit illico ideam, similiter dum aliquid permittitur spiritibus ratiocinari, etc. etc. 1747, 23 Aug. st. v. Dissensio ista continuata fatigabat mentem meam; at vero consensus, mentem meam reddit alacrem et vivificat, quod aliquoties prius expertus. @1 sic J. F. I. Tafel nis. ideae intellectuales$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. Ipsae ideae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church