Spiritual Experiences (Buss) n. 157

Previous Number Next Number See English 

157. De perturbatione intellectus a dissensione spirituum

Quando spiritibus concedebatur copia aut licentia de quadam re dissentiendi, sic ut unus sentiret aliud quam alter, quod facillime fit, per aliquantulam remissionem et licentiam, tunc illico confunditur ita intellectus, ut nihil fere intelligatur, quid latet in sensu intimiori; sunt quasi tenebrae quae obversantur, et lucem exstinguunt, quod aliquoties expertus sum, cum magna indignatione, datur enim quandoque copia spiritibus ratiocinantibus, qui ratiocinia possunt dici, sed pro intellectualibus angelis volunt se salutari, ut inter se disceptent, inde etiam inter inferiores spiritus similis turba oritur, quae prorsus confundit mentem, et ei lucem veritatis prorsus aufert: magna est tentatio, quum simul tunc teneatur mens in necessitate cogitandi, conscientia ejus id postulante, cui non resistere potui, tunc enim patientia omnis quasi perit, et simul angitur mens, timens ne intermittat id quod injunctum est. 1747, 22 Aug. st. v. Hoc fit etiam propter eam causam, quia intellectuales distingui volunt a ratiocinantibus, ita angeli vocari, cum tamen ii quoque spiritus sint, et quidem minime intellectuales, quando sibi relinquuntur; sic angeli sunt spiritus, et quidem non boni, quando sibi relinquuntur, at vero sunt angeli cum a Deo Messia se regi patiuntur; de qua re cum iis hodie loquutus sum, sed indignati valde, quapropter id iis per experientiam vivam ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church