Spiritual Experiences (Buss) n. 1454

Previous Number Next Number See English 

1454. Spiritus telluris Mercurii, qui sensus interior sunt {1}, seu eum constituunt, non morantur in uno loco, seu intra sphaeram spirituum unius telluris, sed vagantur per universum, nesciunt quo feruntur, ubicunque spiritus tales offendunt, qui materialia, terrestria, et corporea amant, eos fugiunt, seque conferunt eo, ubi non talia audiunt, sicut sensus interior, in se spectatus, non amat ea quae sunt sensuum externorum, constat enim, ut sensus interior operetur, quod removeri debeat a sensibus corporis, absque abductione horum a corpore, interior sensus non operari potest, quare sensus externi, et memoria idearum materialium obfuscant, imo exstinguunt sensus interioris operandi facultates, quare nec circa hanc tellurem morari possunt, quam fugiunt. Percepi etiam in me, cum loquerentur mecum, quod sensus internus quasi abductus sit a sensibus corporis, sic ut orbatus fere fuissem corporis sensibus, usque eo, ut perierit lumen oculo, ut dum scriberem, aliquibus momentis vix potuissem videre, talis est eorum effectus. Non possunt vocari memoria interna, quia inest iis facultas, seu dat sensus internus facultatem cogitandi, sicut nunc instructus sum; vix cum iis loqui potui, nisi per speciem cogitationis activae, quam multo melius intelligunt, quam loquelam vocum, quam odio habent, nec volunt audire. Putant ii [se] esse cogitationem potius quam sensum internum {2}, ut ajunt, sed non habent judicii facultatem, sed simpliciter delectantur cognitionibus, sed usque possunt quoque simpliciter cogitatio vocari, nam sensus interior non est absque cogitatione, at vero cogitatio et judicium multum differunt. (m)Cogitatio judicii non sunt, quia non de usu et fine et ex fine concludunt.(n) @1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @2 ms. sensus internus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church