1453. Qui ab altera parte Telluris Veneris comparent, ii sunt cultores Domini, venerunt aliqui inde huc, supra {1} caput, et dixerunt, quod agnoscant ut agnoverint unice Dominum nostrum, et quod iis apparuerit, et quod credant, Ipsum apud eos esse, et magis, quod ambulet inter eos, quod mihi repraesentabant: et quod videant Ipsum, quasi ambulantem inter eos; quare ita repraesentabant Ipsum, quasi ad vivum ambulantem penes eos; dicebantque quod essent solum pastores pecudum. @1 J.F.I. Tafel super$